- VINTIUM Nerusorum
- VINTIUM Nerusorummemoratum, Plin. l. 3. c. 19. inter gentes Alpinas, a mari supero ad inferum pertinentes, vulgo Venza, urbs Liguriae in Alpibus maritimis, Episcopale sub Archiepiscopo Ebrodunensi, in veterib. Notit. inter octo huius provinc. civitates ulrimô locô numerata, hodie in Provincia est, a Nicaeâ 4. leuc. in Boteam. Eius maius remplum, Mariae Virgini sacrum, Episcopi sedes est. Interfuêre autem eius Episcopi Deurerius Conciliis Aurelianensibus 4. et 5. et Aurelianus Concilio Cabillonensi, a Chlodoveo iunior. Francorum et Burgundionum Rege convocato. Mummolus Episcopus Letineusis Menasterii praedo, Vintiae civit. princeps dicitur abAldevaldo in vita Aigulsi, eô sensu, quô malos Episcopos, potentiâ et auctoritate suâ abuti solitos, tum vocari solere, annotavit Valesius. Caput est Comitatus cognominis, in quo Monasterium S. Verani ad Lupum fluv. item castrum Aurilucum a veteribus memorantur. Decurrit autem Lupus le Louz, cis Varum in mare. Vintio proximum, eidemque amnieulo appositum est oppid. St. Panli S. Paol, et a vicinia capitis quoque S. Paul de Vence. Amniculus hic. per oppid. S. Pauli et Villam Novam in mare Ligusticum effluit, Hadrian. Vales. Notit. Gall. Vide Vensiensis urbs.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.